|
|
Nella
Foto: Icona di San Giovanni
Crisostomo
|
Sacerdos
divinum mysterium peracturus, ante omnia
confessus et cum omnibus reconciliatus, cor
etiam pro viribus purum conservare debet a
pravis cogitationibus, et a vespere
continuisse, atque usque ad sacrificii
tempus vigilasse. Tempore autem sacrificii
instante; postquam solitam præsidi pnitentiam
fecerit, templum ingreditur, et diacono
junctus, ter simul adorant ad orientem coram
Salvatoris et sanctissime Deiparæ imagine,
et ad duos choros singulatim inclinant.
Quando autem adorant, hanc orationem secreto
dicunt:
Domine Deus
noster, emitte manum tuam ex sancto
habitaculo tuo, et confirma me ad propositum
ministerium tuum, ut inculpate tremendo tuo
tribunali adstans, incruentum sacrificium
peragam; quia tua est potentia et gloria in
sæcula sæculorum. Amen.
Ingressi
autem in sacrarium accipiunt uterque manibus
suis tunicam sibi propriam, et tres
reverentias versus orientem facunt, apud se
dicentes: Deus propitius esto mihi peccatori. (Luc.
18:13).
Deinde
diaconus inclinato capite accedit ad
sacerdotem, et manu dextera tenens
dalmaticam cum stola dicit: Benedice,
domine, dalmaticam cum stola.
Sacerdos vero
manu benedicens, ait. Benedictus Deus
noster perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Deinde secedit diaconus seorsum in unam
sacrarii partem, et induitur tunica sic
orans: Exsultabit anima
mea in Domino: induit enim me vestimento
salutis, et tunica lætitiæ circumdedit me:
et tamquam sponso mihi mitram imposuit, et
sicut sponsam me ornamento circumvestivit (Isai.
61:10)
Et stolam osculatus, sinistro humero illam
imponit. Sacerdos quoque accepta tunica,
illam benedicit, et osculatus induit, dicens
apud se præfatum psalmum sicut diaconus. Et sacerdos accipit in dextera manu
supermanicalia, et dicit: Dextera
tua, Domine, glorificata est in fortitudine;
dextera tua, Domine, confregit inimicos, et
multitudine gloriæ tuæ confregisti
adversarios; dextera Domini fecit virtutem (Exod.
15:6). In sinistra vero manu, sic dicit:
Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me (Psal.
118:73).
Deinde
accipiens stolam, et benedicens, osculatur;
et collo suo imponens, dicit: Benedictus Deus, qui effundet gratiam
suam super sacerdotes suos, ut unguentum
super caput, quod descendit in barbam,
barbam Aaron, quod descendit in oram
vestimenti ejus, ut ros Ærmon, qui
descendit in montes Sion: quoniam illic
mandavit Dominus benedictionem, vitam usque
in sæculum (Psal. 132:2).
Et accipiens zonam, et benedicens, osculatur,
et dicit: Benedictus Deus, qui præcingit me virtute, et effundit gratiam suam
perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Deinde accepto subgenuali, si est
protosyncellus magnaæ ecclesiæ, vel quivis
alius habens dignitatem aliquam, et postquam
benedixit, et osculatus est, dicit: Accingere gladio
tuo super femur tuum, potentissime: speciem
tuam et pulchritudine tua intende, prospere
procede et regna, propter veritatem et
mansuetudinem et justitiam, et deducet te
mirabiliter dextera tua (Psal. 44:5)
perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Deinde accipiens casulam, et benedicens,
exosculatur et ait: Sacerdotes tui, Domine, induent justitiam, et sancti tui exsultatione
exsultabunt perpetuo (Psal. 131:7),
nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Dehinc procedentes ad propositionis mensam,
lavant manus dicentes: Lavabo inter innocentes manus meas, et
circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam
vocem laudis tuæ, et enarrem universa
mirabilia tua. Domine, dilexi decorem domus
tuæ et locum habitations gloriæ tuæ: ne
perdas cum impiis animam meam, et cum viris
sanguinum vitam meam, in quorum manibus
iniquitates sunt: dextera eorum repleta est
muneribus; ego autem in innocentia mea
ingressus sum: redime me, Domine, et
miserere mei: pes meus stetit in directo: in
ecclesiis benedicam te, Domine (Psal.
25:12).
Diaconus vero sacra præparat, sanctum quidem
discus ad partem sinistram, calicem vero ad
dexteram, et alia cum ipsis. Dehinc tres
reverentias ante proprositionis mensam
facientes dicunt: Deus propitius
esto mihi peccatori, et miserere me. (Luc.
18:13); et illud: Redemisti nos de
maledicto legis pretioso sanguine tuo, cruci
affixus et lancea perforatus, immortalitatem
tamquam ex fonte præbuisti hominibus,
Salvator noster, gloria tibi.
Deinde dicit
diaconus: Benedic, domine. Et benedicit sacerdos: Benedictus Deus noster perpetuo, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Deinde accipit sacerdos in sinistra manu
oblationem, in dextera vero sanctam lanceam;
et cum ea signum faciens supra sigillum
oblatae, ter dicit: In memoriam Domini et Dei et Salvatoris
nostri Jesu Christi.
Et statim infigit sanctam lanceam in dexteram
partem sigilli, et scindens dicit: Tamquam ovis ad occisionem ductus est. In
sinistra similiter infigens sanctam lanceam
dicit: Et sicut agnus sine malitia coram
tondente se sine voce, sic non aperit os
suum (Isai. 53:7)
In superiore autem parte sigilli infigens
sanctam lanceam dicit: In humilitate ejus judicium ejus sublatum
est. In inferiori etiam sigilli parte
rursus infigens sanctam lanceam dicit:
Generationem ejus quis enarrabit? (Ibid. v. 8)
Diaconus vero
in qualibet incisione dicit: Dominum precemur. Tenens autem dextera manu stolam, postea
dicit diaconus: Tolle, domine.
Et sacerdos
immittens sanctam lanceam, ex obliquo dexteræ
partis oblataæ, extollit sanctum panem sic
dicens: Quia
tollitur de terra vita ejus, perpetuo, nunc
et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Et
ponens ipsum sublimem in sancto disco,
postquam dixit diaconus, Immola, domine,
sacerdos sacrificat illum in modum
crucis, dicens: Immolatur Agnus Dei, qui
tollit peccatum mundi, pro mundi vita et
salute. Et convertit aliam
partem, quæ habet superne crucem; et dicit
diaconus: Punge, domine.
Sacerdos autem ipsum in dextera pungens cum
sancta lancea dicit: Et unus militum lancea latus ejus aperuit; et
statim exivit sanguis et aqua (Joan.
19:34). Diaconus autem infundit in
sanctum calicem vinum et aquam simul,
postquam sacerdoti dixit: Benedic,
domine, mixtionem hanc. Et sacerdos
benedicit.
Deinde accipiens sacerdos secundam oblatam,
dicit: In honorem et memoriam super omnes benedictæ gloriosæ Dominæ nostræ
Deiparæ et semper virginis Mariæ: cujus
precibus suscipe, Domine, sacrificium hoc in
supercæleste altare tuum.
Et elevans particulam cum sancta lancea, ponit
ad sinistram sancti panis. Postea tertiam
oblatam accipiens, dicit: Honorandi gloriosi
prophetæ Præcursoris et Baptistæ Joannis,
sanctorum gloriosorum patrum nostrorum
pontificum, Basilii Magni, Gregorii Theologi,
Joannis Chrysostomi, Athanasii, Cyrilli,
Nicolai Myrensis, et omnium sanctorum
pontificum; sancti apostoli, primi martyris
et archidiaconi Stephani; sanctorum magnorum
martyrum, Georgii, Demetrii, Theodori et
omnium sanctorum martyrum; sanctorum
deiferorum patrum nostrorum, Antonii,
Euthymii et Sabæ sanctificati, Onuphrii,
Arsenii, Athanasii in monte Atho, et omnium
sanctorum; sanctorum medicorum absque
mercede, Cosmæ et Damiani, Cyri et Joannis
Eleemosynarii et Hermolai, Sampsonis et
Diomedis, Thallalei et Tryphonis, et
reliquorum; sanctorum Deiparentum Joachim et
Annæ; sancti illius, cujus est dies
festus; et omnium sanctorum, quorum
precibus protege nos, Deus.
Et sic attollens particulam, ponit eam infra
dexteram partem. Deinde accepta alia oblata
dicit: Pro archiepiscopo
nostro N.: venerandu presbyteratu, in
Christo diaconatu, et omni sacerdotali
ordine: pro memoria et remissione peccatorum
semper memorabilium conditorum huius sanctæ
ædis. Hic vivorum et mortuorum, quorum
vult sacerdos, nominatim mentionem facit. Et
omnium qui in spe resurrectionis et vitæ æternæ
in communione tua obierunt, orthodoxorum
patrum et fratrum nostrorum, benigne Domine,
veniam indulge. Et sic particulam
attollens, ponit illam infra sinistram
partem.
Accepto deinde thuribulo et incenso diaconus
dicit sacerdoti: Benedic, domine, incensum; et Dominum
precemur. Et sacerdos dicit orationem:
Incensum tibi offerimus, Christe Deus, in
odorem suavitatis spiritualis, quem suscipe,
Domine, in sanctum et supercæleste et
spirituale altare tuum: et repende nobis
abundantes tuas miserationes, et illas
largire nobis servis tuis, qui invocamus
nomen tuum, Patris et Filii et Spiritus
Sancti, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Diaconus: Dominum precemur.
Et sacerdos cum asteriscum suffumigaverit,
ponit eum super panem, et dicit: Et
veniens stella stetit supra ubi erat puer
jacens (Matth. 2.9), perpetuo, nunc
et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Diaconus: Dominum precemur.
Sacerdos postquam primum velum incenso
honoravit, tegit sanctum panem et dicit:
Dominus regnavit, decorem indutus est:
indututs est Dominus fortitudinem et præcinxit
se: etenim firmavit orbem terræ, qui non
commovebitur (Psal. 92.1). Domum tuam
decet sanctitudo, Domine, in longitudine
dierum, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Diaconus: Dominum precemur.
Tege, domine. Sacerdos suffumigans
secundum velum, et tegens sanctum calicem
dicit: Operuit cælos virtus tua Christe,
et laudis tuæ plena est terra perpetuo,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Diaconus: Dominum precemur.
Tege, domine. Et sacerdos suffumigans
aerem, et utraque velans, ait: Protege
nos sub umbra alarum tuarum (Psal. 16.8),
Deus noster, perpetuo, nunc et semper, et in
sæcula sæculorum. Amen.
Deinde ligatis ambo manibus, postquam pie
adoraverunt, dicunt: Benedictus Dominus Deus noster, cui sic complacuit, perpetuo, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Diaconus in propositione donorum pretiosorum: Dominum precemur. Sacerdos propositionis orationem emittit: Dominus
Deus noster, qui cælestem panem, et escam
totius mundi Dominum nostrum et Deum Jesum
Christum misisti Salvatorem et redemptorem
et beneficum, nos benedicentem et
sanctificantem; ipse benedic hanc
propositionem, et suscipe eam in supercæleste
tuum altare: memento ut bonus et benignus
eorum qui obtulerunt, et nos inculpatos
custodi, in celebratione divinorum tuorum
mysteriorum. Elata voce: Quoniam
sanctificatum et glorificatum est,
honorabilissimum et magnificum nomen tuum,
Patris et Filii et Spiritus Sancti, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Et completa oratione propositionem suffumigat,
et dimissionem facit, dicens: Gloria tibi,
Christe Deus, spes nostra. Diaconus:
Gloria Patri et Filio et sancto Spiritui,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Sacerdos: Christus verus
Deus noster, intercessionibus sanctissimæ,
intemeratæ, super omnes benedictæ, gloriosæ
Dominæ nostræ Deiparæ et semper virginis
Mariæ, virtute venerandæ et vivificæ
crucis et omnium sanctorum, misereatur
nostri, utpote bonus Deus et benignus. Chorus:
Amen.
Et sic diaconus accepto thuribulo, abit, et
sanctam mensam cruciformiter in circuitu
incensat, dicens apud se: In sepulcro cum
corpore, in inferis autem cum anima ut Deus;
in paradiso cum latrone, et in throno eras,
Christe, cum Patre et Spiritu, omnia implens,
qui incircumscriptus es. Et psalmum
quinquagesimum recitat: Miserere mei.
Deus.
Et postquam incensavit sacrarium et totum
templum, ad sanctum tribunal rursus
ingreditur. Et postquam incensavit sanctam
mensam et sacerdotem, thuribulum deponit in
proprio loco: ipse vero
accedit ad sacerdotem: et simul stantes ante
sanctam mensam, et apud ea quisque adorantes
et orantes dicunt: Rex cælestis,
Paraclete, Spiritus veritatis, qui ubique præsens
es et omnia imples, thesaurus bonorum et vitæ
largitor, veni et habita in nobis, et purga
nos ab omni macula, et serva, o bone, animas
nostras. Illud, Gloria in excelsis
Deo, et in terra (Luc. 2.14), bis;
et illud, Domine, labia mea aperies (Psal.
50.17); et reliqua, semel.
Deinde osculatur sacerdos Evangelium; diaconus
autem sanctam mensam. Deinde diaconus caput
inclinans sacerdoti, et stolam suam tribus
dexteræ suæ digitis tenens ait: Tempus faciendi
Domino. Benedic, domine. Et sacerdos ipsum signans dicit: Benedictus Deus
noster perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Diaconus: Ora pro me, domine. Sacerdos vero: Dirigat Dominus
gressus tuos. Et rursus diaconus:
Recordare mei, domine. Sacerdos vero: Recordetur tui Dominus Deus in regno
suo, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Diaconus: Amen, amen, amen. Et postquam ter adoraverunt, dicunt apud se: Domine, labia mea
aperies, etc.
Et postea egreditur diaconus ex tribunali, et postquam
ter adoravit, dicit alta voce: Benedic,
domine. Sacerdos autem alta voce dicit:
Benedictum regnum Patris et Filii et
Spiritus sancti, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Chorus: Amen.
Diaconus alta
voce: In pace Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro superna pace et salute animarum
nostrarum Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro pace
totius mundi, stabilitate sanctarum Dei
Ecclesiarum, et pro omnium concordia Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro hac sancta domo, et pro iis qui cum
fide, pietate et timore Dei ingrediuntur in
eam, Dominum precemur. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Pro Archiepiscopo
nostro N., venerandis presbyteris, in
Christo diaconis, universo clero et populo
Dominum precemur. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Pro pissimis et a
Deo custoditis Imperatoribus nostris, pro
toto palatio et exercitu ipsorum, Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Ut una cum illis bellum gerat, et subiiciat
sub pedibus eorum omnem inimicum et hostem,
Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus: Pro Sancta hac mansione,
tota urbe et regione, et iis qui cum fide in
illis habitant, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro bona
aeris temperie, et pro fructum terræ
fertilitate, et pacificis temporibus Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro navigantibus, iter agentibus, ægrotis,
laborantibus, captivis, et pro salute
ipsorum, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Ut
liberemur ab omni afflictione, ira, periculo
et necessitate, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere.
Oratio antiphoni primi secreto.
Domine Deus noster, cujus nec potentia æstimari, nec gloria comprehendi
potest, cujus misericordia immensa, et
benignitas ineffabilis est, ipse, Domine,
pro tua miseratione in nos respice, et in
hanc sanctam domum: et fac nobiscum et cum
iis qui nobiscum precantur abundantes
misericordias et miserationes tuas.
Sacerdote
dicente orationem secreto in tribunali,
eodem tempore diaconus extra tribunal
pacifica recitat. Si autem non sit diaconus, sacerdos post orationem dicit, elata voce, et postea pacifica.
Diaconus: Suscipe, serva, miserere et custodi
nos, Deus, gratia tua. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Sanctissimæ,
intemeratæ, super omnes benedictæ, Dominæ
nostræ Deiparæ et semper virginis Mariæ
cum omnibus sanctis memoriam agentes,
nosmetispsos et mutuo, et totam vitam
nostram Christo Deo consecremus. Chorus: Tibi, Domine.
Alta voce sacerdos: Quoniam tibi
convenit omnis gloria, honor et adoratio,
Patri, et Filio, et Spiritui sancto, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Chorus.
Amen.
Post pacifica chorus psallit primam antiphonam
vel typica, si est Dominica; sin vero, quod
diei proprium est.
Oratio antiphoni secundi secreto.
Domine Deus noster, salvum fac populum tuum, et benedic hereditatem tuam,
plenitudinem Ecclesiæ tuæ custodi,
sanctifica diligentes decorem domus tuæ: tu
ipsos vicissim glorifica divina tua potentia,
et ne derelinquas nos sperantes in te. Nota
etiam hic ut et prima oratione, si adsit
diaconus, aut si absit.
Diaconus: Etiam atque etiam
in pace Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Suscipe,
serva, miserere et custodi nos, Deus, gratia
tua. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Sanctissimæ, intemeratæ, super omnes
benedictæ, Dominæ nostræ Deiparæ et
semper virginis Mariæ cum omnibus sanctis
memoriam agentes, nosmetispsos et mutuo, et
totam vitam nostram Christo Deo consecremus.
Chorus: Tibi, Domine.
Alta voce sacerdos: Quoniam tua est
potentia, et tuum est imperium, et virtus,
et gloria, Patris, Filii, et Spiritus sancti,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus.
Amen.
Post pacifica secunda cantat chorus secundum
antiphonum, vel typica, si est Dominica; sin
vero, quod diei est.
Oratio tertii antiphoni secreto.
Qui communes has et concordes orationes largitus es, qui et duobus et tribus
in tuo nomine convenientibus te petitiones
daturum pollicitus es: ipse etiam nunc
servorum tuorum petitiones imple ad
utilitatem, suppeditans nobis in præsenti sæculo
agnitionem veritatis, et in futuro vitam æternam
largiens. Nota et hic ut in
prima et secunda oratione, si diaconus adsit,
necne.
Diaconus: Etiam atque etiam in pace Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Suscipe, serva, miserere et custodi nos,
Deus, gratia tua. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Sanctissimæ,
intemeratæ, super omnes benedictæ, Dominæ
nostræ Deiparæ et semper virginis Mariæ
cum omnibus sanctis memoriam agentes,
nosmetispsos et mutuo, et totam vitam
nostram Christo Deo consecremus. Chorus: Tibi, Domine.
Alta voce sacerdos: Quia bonus et
benignus Deus es, et tibi gloriam referimus,
Patri, et Filio, et sancto Spiritui, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Hic chorus cantat tertium antiphonum, vel
tertium et sextum canticum matutinorum. Si
vero sit Dominica, cantat beatitudines, et
quod proprium est sancti illius diei. Cum
autem pervenit chorus ad Gloria Patri, sacerdos et diaconus ante mensam ter adorant. Deinde
accipiens sacerdos sanctum Evangelium, dat
diacono: atque ita egressi per portam
aquilonaris partis veniunt ad consuetum
locum, et et ingressum minorem peregunt, et
inclinant ambo capita, et diacono dicente
submisse: Dominum precemur; simul et
stolam tribus digitis apprehendente, dicit
sacerdos orationem ingressus.
Oratio
ingressus sancti Evangelii secreto.
Dominator
Domine Deus noster, qui constituisti in cælis
ordines et exercitus angelorum et
archangelorum in ministerium gloriæ tuæ,
fac ut cum introitu nostro sit introitus
sanctorum angelorum simul nobiscum
ministrantium, et bonitatem tuam
conglorificantium. Alta voce: Quoniam te decet
gloria, honor et adoratio, Patrem et Filium
et sanctum Spiritum, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Chorus. Amen.
Oranione finita, dicit sacerdoti diaconus: Benedic, domine,
sanctum introitum: ostendens simul cum
stola partem orientalem. Et sacerdos cruce
versus orientem facta dicit: Benedictus
ingressus sanctorum tuorum perpetuo, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Deinde diaconus accedit ad episcopum, qui
osculatur Evangelium, si adest; si non adest, sacerdos osculatur: et
ultimo modulo completo, ingreditur diaconus
in medium:et stans ante sacerdotem, tollit
modice manus, et ostendens sanctum
Evangelium, dicit alta voce: Sapientia
recta. Tum reverentia
exhibita, ipse et sacerdos pone ipsum, in
sanctum tribunal ingrediuntur. Et diaconus quidem sanctum
Evangelium in sacra mensa deponit: cantores
vero dicunt consuetos modulos, et eos qui
sunt sancti illius diei: et cum pervenerint
ad ultimum, diaconus versus sacerdotem caput
inclinans, et stolam manu tenens dicit: Benedic,
domine, tempus hymni ter sancti. Et sacerdos sigillo muniens ipsum dicit: Quoniam sanctus es, Deus noster, perpetuo, nunc et semper. Modulo autem
completo ad sanctas fores diaconus accedit,
et foris stantibus stolam ostendit, alta
voce dicens: Et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Choro autem ter sanctum hymnum canente,
sacerdos precetur secreto.
Oratio hymni ter sancti secreto dicenda: Deus sancte, qui
in sanctis requiescis, qui ter sancta voce a
Seraphim laudibus celebraris, et a Cherubim
glorificaris, et ab omni cælesti potestate
adoraris, qui ex nihilo ad esse cuncta
adduxisti, qui creasti hominem ad imaginem
et similitudem tuam, et omni dono exornasti,
qui das petenti sapientiam et intelligentiam,
et non despicis peccantem, sed ad salutem
posuisti pnitentiam, qui nos humiles et
indignos servos tuos dignatus es in hac hora
stare ante gloriam sancti tui altaris,
debitamque tibi adorationem et
glorificationem exhibere: ipse, Domine,
suscipe ex ore nostro peccatorum ter sanctum
hymnum, et respice nos in bonitate tua:
condona nobis omne peccatum voluntarium et
involuntarium, et sanctifica animas
corporasque nostra, et da nobis te in
sanctitatem colere omnibus diebus vitæ
nostræ, intercessionibus sanctæ Deiparæ,
et omnium sanctorum qui a sæculo tibi
placuerunt. Alta voce: Quia sanctus
es, Deus noster, et tibi gloriam referimus,
Patri et Filio et Sancto Spiritui, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen. His completis et choro psallente, Gloria
et nunc, cantant et ipsi, sacerdos nempe
et diaconus ter sanctum hymnum, facientes
simul et tres reverentias ante sanctam
mensam. Deinde dicit diaconus sacerdoti: Benedic, domine: et procedunt ad
sedem. Et sacerdos abeundo dicit: Benedictus
qui venit in nomine Domini. Diaconus
autem: Benedic, domine, supernam
cathedram. Et sacerdos: Benedictus es
super throno gloriæ regni tui, qui sedes
super Cherubim, perpetuo, nunc et semper, et
in sæcula sæculorum. Chorus: Amen.
Et completo hymno ter sancto, diaconus veniens
ante ostium dicit: Attendamus. Et sacerdos: Pax omnibus. Diaconus:
Sapientia. Et lector incipit, Alleluia,
Psalmus David. Et diaconus rursum:
Attendamus. Lector propositum apostoli et
diei. Et diaconus rursum: Attendamus. Et
lectione apostoli completa sacerdos exclamat:
Pax tibi. Diaconus: Sapientia. Et
Chorus: Alleluia, Psalmus David. Et
diaconus rursum: Attendamus. Lector
propositum apostoli et diei. Et diaconus
rursum: Attendamus. Et lectione
apostoli completa, exclamat sacerdos:
Pax tibi. Diaconus: Sapientia. Et
Chorus: Alleluia, Psalmus David. Et
accipiens diaconus thuribulum et incensum,
accedit ad sacerdotem dicens: Benedic,
domine, incensum.
Benedicente autem sacerdote, et hanc orationem
recitante: Incensum tibi offerimus, Christe Deus noster, in odorem suavitatis
spiritualis, nobis vicissim repende divinam
gratiam sanctissimi tui Spiritus perpetuo,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen; incensat diaconus sanctam mensam in
circuitu, sacrarium totum et aerem. Et
postea deposito thuribulo, venit ad
sacerdotem, et inclinato ipsi capite, tenens
stolam cum sancto Evangelio extremis digitis,
videlicet in illo loco sanctæ mensæ dicit:
Benedic, domine, evangelistam sancti
apostoli et evangellistæ N. Sacerdos
autem signans illum dicit: Deus per
intercessionem sancti gloriosi apostoli et
evangelistæ N. det tibi verbum ad
evangelizandum multa virtute. Et diaconus
dicit: Amen. Et adorato cum pietate
sancto Evallgelio, egressus per sanctas
portas, præcedentibus lampadibus et
suffimentis, venit et stat superne in
ambone, aut in constituto loco. Sacerdos vero stans ante sanctam mensam,
respiciens ad occidentem alta voce dicit: Sapientia recta: audiamus sanctum
Evangelium. Et diaconus: Ex Evangelio sancti N. lectio. Et sacerdos: Attendamus. Completo autem Evangelio, dicit diacono
sacerdos: Pax tibi. Et diaconus veniens
usque ad sanctas portas reddit sanctum
Evangelium sacerdoti.
Deinde in
consueto loco stans sic incipit: Dicamus omnes ex tota anima, et ex tota mente dicamus. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Domine
omnipotens, Deus Patrum nostrorum, precamur
te exaudi et miserere. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Miserere nostri,
Deus, secundum magnam misericordiam tuam,
precamur te, Domine, exaudi. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Etiam
precamur pro piissimis et a Deo custoditis
Imperatoribus nostris, ut concedas ipsis
potentiam, victoriam, perseverantiam, pacem,
sanitatem, salutem, et ut Dominus Deus
noster magis ac magis ipsos adjuvet et in
omnibus dirigat, et sub pedibus eorum
subjiciat omnem inimicum et adversarium. Chorus:
Domine, miserere.
Sacerdos
autem hanc orationem secreto dicit: Domine Deus noster, intensam hanc supplicationem a servis tuis
suscipe et miserere nostri, secundum
multitudinem misericordiæ tuæ, et
miserationes tuas in nos demitte, et in
omnem populum tuum, qui copiosam
misericordiam a te exspectat. Alta voce: Quoniam
misericors et benignus Deus es, et tibi
gloriam referimus, Patri et Filio et
Spiritui sancto, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Chorus: Amen.
Diaconus: Rogate,
catechumeni, Dominum. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Fideles pro
catechumenis precemur, ut Dominus eorum
misereatur. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus; Ut erudiat eos verbo
veritatis. Chorus: Domine. miserere. Diaconus:
Ut revelet ipsis evangelium justitiæ. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Ut
uniat eos sanctæ, catholicæ et apostolicæ
Ecclesiæ. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Serva, miserere, protege et custodi illos,
Deus, gratia tua. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Catechumeni,
capita vestra Domino inclinate. Chorus: Tibi, Domine.
Oratio catechumenorum ante sanctam oblationem quam dicit sacerdos secreto:
Domine Deus noster, qui in altis habitas, et
humilia respicis, qui salutem humano generi
misisti per unigenitum Filium et Deum ac
Dominum nostrum Jesum Christum, respice
servos tuos catechumenos, qui suam tibi
cervicem inclinarunt, et dignare illos in
tempore opportuno lavacro regenerationis,
remissione peccatorum, et indumento
incorruptonis: uni eos sanctæ tuæ catholicæ
et apostolicæ Ecclesiæ, et annumera eos
cum electo tuo grege. Alta voce: Ut
et ipsi simul nobiscum glorificent
venerandum tuum et magnificum Nomen, Patris
et Filii et sancti Spiritus, nunc et semper,
et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Post exclamationem accipit sacerdos corporale,
et, ut moris est, expandit. Diaconus: Quotquot catechumeni accedite,
quotquot catechumeni accedite, quotquot
catechumeni accedite: ne quis ex
catechumenis maneat. Quotquot fideles etiam
atque etiam in pace Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere.
Oratio
fidelium prima, postquam expansum est
corporale, quam sacerdos secreto dicit: Gratias agimus tibi, Domine Deus
Virtutum. qui dignatus es ut nos nunc altari
tuo adstaremus, et procideremus ante
miserationes tuas pro peccatis nostris et
ignorantiis populi: suscipe Deus
supplicationem nostram: fac nos esse dignos
qui offeramus tibi preces, supplicationes et
incruenta sacrificia pro toto populo tuo; et
fac nos idoneos, quos in hoc ministerio
posuisti, ut in virtute Spiritus tui sancti
inculpate et innoxie in puro conscientiæ
nostræ testimonio, invocemus te in omni
tempore et loco, ut exaudiens nos, propitius
nobis sis in multitudine bonitatis tuæ.
Orante
sacerdote, diaconus, si adest, pacifica
recitat extra sanctum tribunal, in consueto
loco: Etiam atque etiam
in pace Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus: Pro Sancta hac
mansione, tota urbe et regione, et iis qui
cum fide habitant in illis, Dominum precemur.
Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro aeris temperie, fructum terræ
fertilitate, et pro temporibus pacificis
Dominum precemur. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Pro navigantibus,
iter agentibus, ægrotantibus, laborantibus,
captivis, et pro salute ipsorum Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Ut liberemur ab omni afflictione, ira,
periculo et necessitate, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Suscipe,
serva, miserere et custodi nos per gratiam
tuam, Deus. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus: Sapientia. Sacerdos alta
voce: Quia te decet omnis gloria, honor
et adoratio, Patrem et Filium et sanctum
Spiritum, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Chorus: Amen.
Oratio fidelium secunda, quam sacerdos secreto
dicit. Iterum et sæpius coram te procidimus, et te
rogamus, bone et clemens, respiciens
supplicationem nostram, purges animas et
corpora nostra ab omni inquinamento carnis
et spiritus, et des nobis innoxiam et
inculpatam ad sanctum altare tuum
frequentiam. Largire autem, Deus, etiam iis
qui nobiscum precantur profectum vitæ et
fidei et spiritualis prudentiæ: da iis qui
te semper cum timore et amore colunt, ut
innoxie et inculpate sanctis mysteriis tuis
participent, et cælesti regno dignentur.
Orante
sacerdote,diaconus pacifica recitat ante
sanctum tribunal.
Sacerdos alta
voce: Ut a potentia tua
jugiter custoditi, tibi gloriam referamus,
Patri et Filio et sancto Spiritui, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Chorus: Amen.
Post exclamationem dicit orationem apud se: et
cantores hymnum canunt Cherubicum. Diaconus
autem accedens ad sacerdotem, cum incenso
suffumigat in modum crucis et in circuitu
sanctam mensam, sacrarium et sacerdotem. Et
postea stat reverenter ad sinistram
sacerdotis, exspectans orationis
complementum. Oratio quam secreto dicit
sacerdos, dum Cherubicus hymnus cantatur.
Nullus eorum, qui carnalibus concupiscentiis et voluptatibus sunt irretiti,
dignus est, qui accedat vel appropinquet et
ministret tibi, Rex gloriæ: ministrare
namque tibi, magnum et tremendum est etiam cælestibus
Potestatibus. Attamen ob ineffabilem et
immensam tuam benignitatem sine mutatione,
factus es homo et Pontifex noster appellatus,
et hujus solemnis et incruenti sacrificii
sacrum ministerium nobis tradidisti, utpote
Dominus universorum. Tu enim solus, Domine
Deus noster, dominaris cælestibus et
terrenis: qui super thronum Cherubicum
veheris, Seraphinorum Dominus et Rex Israel,
solus sanctus et in sanctis requiescens. Te
igitur deprecor, qui solus bonus es, et
libenter exaudis, respice in me peccatorem
et inutilem servum tuum; et purga animam
meam et cor meum a conscientia mala, et
idoneum me fac per virtutem Spiritus Sancti
tui, indutum per gratiam tuam sacerdotali
ministerio, ut huic sanctæ tuæ mensæ
assistam, et tuum sanctum et immaculatum
corpus et pretiosum sanguinem consecrem.
Tibi enim inclinata cervice supplico, et
precor te ne avertas faciem tuam a me, nec
me ex servorum tuorum numero rejicias, sed
dignare ut a me peccatore et indigno famulo
tuo hæc dona offerantur. Tu enim es qui
offers, et cui offeretur, et accipis et
distribuis, Christe Deus noster, et gloriam
referimus cum principio carente Patre, et
sanctissimo, bono vivificoque tuo Spiritu,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Completa autem oratione, Cherubicum simul
hymnum precantes recitant, et ter recitando
adorant, deinde quinquagesimum psalmum
secreto,et ter adorantes procedunt ad
propositionis mensam, præeunte diacono cum
incenso, et postquam sancta incensavit, apud
se sic precatur: Deus propitius esto
mihi peccatori. Sacerdos
dicit: Tolle. Domine.
Sacerdos
autem velum aerem dictum imponit sinistro
humero diaconi dicens: In pace extollite manus vestras in
sancta, et benedicite Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum
et terram, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Diaconus: Amen.
Deinde sanctum discum sumit diaconus super
caput suum cumn attentione. Sacerdos autem,
tollens sanctum calicem solum, et diaconus,
dextera tenens thuribulum uno digito, et
pertranseuntes templum orant ambo pro
omnibus dicentes: Memor sit Dominus omnium nostrum in regno
suo, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Chorus: Amen. Et sæpius
hoc dicunt donec compleatur magnus ingressus.
Intrantes vero in sanctum tribunal, dicunt
apud se: Benedictus qui venit in nomine
Domini.
Rursus diaconus sacerdoti caput inclinans
dicit: Memento mei peccatoris, domine sancte. Sacerdos vero: Memor sit tui Dominus Deus in regno suo
jugiter, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Deinde
deponit ipse quoque sanctum calicem in sacra
mensa, hunc versiculum dicens:Decorus Joseph, cum de ligno illibatum
tuum corpum deposuisset, in sindone munda et
aromatibus, in monumento novo parentans
locavit.
Deinceps
deponit sacerdos velamenta a sancto disco,
et a sancto calice, et velum aerem dictum
accipiens ex humeris diaconi, postquam
incensavit per ipsum, sancta coperit. Deinde
diaconus sancta ter incensat, dicens: Benefac, Domine, in bona voluntate tua
Sion. Mox orantes dicunt: Deus
propitius esto mihi peccatori. Ante
sanctam mensam ter adorant. Et sacerdos
quidem stat; diaconus autem inclinato capite
sacerdoti dicit: Precare pro me, domine. Sacerdos dicit:
Spiritus sanctus superveniet in te, et
virtus Altissiimi obumbrabit tibi. Diaconus
dicit: Idem Spiritus sanctus voviscum et
nobiscum ministrabit perpetuo, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Memor esto mei, domine sancte. Sacerdot autem dicit: Memor
sit tui Deus in regno suo, perpetuo, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Diaconus: Amen, amen, amen.
Et postquam adoravit, venit ad consuetum locum.
dicens: Compleamus precationem nostram Domino. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro pretiosis donis propositis Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro sancta hac æde, et pro iis qui cum
fide, pietate et timore Dei in illam
ingrediuntur, Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Ut nos liberemur ab omni afflictione, ira,
periculo et necessitate, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere.
Oratio oblationis post divinorum donorum in
sancta mensa depositionem, quam sacerdos
secreto dicit.
Domine Deus omnipotens, solus sanctus, qui suscipis sacrificium laudis ab
iis qui invocant te in toto corde, suscipe
etiam nostram peccatorum deprecationem, et
offer in sancto tuo altari, et fac nos
idoneos ad offerendum tibi dona et
sacrificia spiritualia pro peccatis nostris
et populi ignorantiis, et præsta ut
invenimus gratiam coram te, ut acceptum tibi
sit sacrificium nostrum, et Spiritus gratiæ
tuæ bonus habitet in nobis, et in
propositis his donis et in toto populo tuo.
Diaconus: Suscipe, serva,
miserere et custodi nos, Deus, gratia tua. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Omnem
diem perfectum, pacificum et sine peccato a
Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Angelum pacis,
fidelem ducem, custodem animarum et corporum
nostrorum a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Veniam et
remissionem peccatorum et delictorum
nostrorum a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Bona et animabus
nostris competentia, et pacem mundo a Domino
petamus. Chorus: Concede, Domine. Diaconus:
Residuum vitæ nostræ tempus in pace et pnitentia
transigere a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Christianum vitæ
nostræ finem, sine dolore et dedecore,
pacificam, et bonam ante terribile tribunal
defensionem a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Sanctissimæ,
intemeratæ, super omnes benedictæ, Dominæ
nostræ Deiparæ et semper virginis Mariæ
cum omnibus sanctis memoriam agentes,
nosmetispsos et mutuo, et totam vitam
nostram Christo Deo consecremus. Chorus:
Tibi, Domine.
Sacerdos alta voce: Per miserationes
unigeniti Filii tui, cum quo benedictus es,
cum sanctissimo, bono eti vivifico Spiritu
tuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus: Amen. Sacerdos: Pax
omnibus. Diaconus: Diligamus nos
invicem, ut in concordia confiteamur. Chorus:
Patrem, Filium et Sanctum Spiritum,
Trinitatem consubstantialem et inseparabilem.
Sacerdos ter adorat, dicens ter secreto: Diligam te,
Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum
meum, et refugium meum. Et diaconus
circumplectitur stolam suam, et adorat ter,
et alta voce subjungit: Portas, portas,
in sapientia attendamus. Et chorus, Credo.
Et post completum sanctum symbolum, dicit
diaconus alta voce: Stemus probe, stemus
cum timore: attendamus sanctam oblationem in
pace offerre. Chorus: Oleum pacis,
sacrificium laudis.
Sacerdos alta voce: Gratia Domini
nostri Jesu Christi, et dilectio Dei et
Patris et communicatio Sancti Spiritus sit
cum omnibus nobis. Chorus: Et cuum
Spiritu tuo. Sacerdos: Sursum corda
habeamus. Chorus: Habemus ad
Dominum. Sacerdos: Gratias agamus Domino. Chorus: Dignum et justum est adorare Patrem.
Filium et Sanclum Spiritum, Trinitatem
consubstantialem et individuam.
Sacerdos inclinatus secreto precatur: Dignum et justum
est te celebrare, te benedicere, te laudare,
tibi gratias agere, te adorare in omni loco
dominationis tuæ. Tu enim es Deus
ineffabilis, incomprehensibilis,
illvisibilis, inexcogitabilis, semper
exsistens, eodem modo exsistens, tu et
unigenitus Filius tuus et Spiritus tuus
sanctus. Tu ex nihilo nos condidisti, et
lapsos rursus erexisti; nec desiisti omnia
facere, donec nos in cælum deduceres, et
futurum regnum tuum largireris. Pro his
omnibus gratias agimus tibi, et Filio tuo
unigenito, et Spiritui sancto, pro omnibus,
quæ videmus et quæ non videmus, manifestis
et occultis tuis in nos beneficiis. Gratias
etiam agimus pro hoc ministerio, quod ex
manibus nostris accipere dignatus es;
etiamsi tibi adsint millia angelorum et dena
millia archangelorum, Cherubim et Seraphim
sex alis instructi, multos oculos habentes,
sublimes et alati. Alta voce: Qui
victoræ hymnum canunt, clamant,
vociferantur et dicunt. Chorus:
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth:
plenum est cælum et terra gloria tua:
hosanna in excelsis: Benedictus qui venit in
nomine Domini: hosanna in excelsis.
Diaconus autem accipit stolam, illamque in
crucis formam super discum ducit; et
postquam super corporale abstersit, et cum
velo aere dicto deponit. Deinde transit in tertiam partem, et supra sancta ventilat
reverenter flabello; quod si
desit flabellum, hoc cum velamento facit.
Orat sacerdos
secreto: Cum his
quoque beatis Virtutibus, benigne Domine, et
nos clamamus et dicimus: Sanctus et omnino
sanctus, tu et unigenitus Filius tuus, et
Spiritus tuus sanctus: sanctus es et omnino
sanctus, et magnifica gloria tua: qui mundum
tuum ita dilexisti, ut Filium tuum
unigenitum dares, ut omnis qui credit in
ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.
Qui cum venisset, et quam pro nobis
susceperat conomiam implesset nocte illa
qua traditus est, imo seipsum tradidit pro
mundi vita, accepto pane in sanctis suis et
illibatis manibus: cum gratias agisset,
benedixisset, sanctificasset, fregisset,
dedit sanctis discipulis et apostolis suis
dicens: sacerdos inclinat caput, et
extollens dexteram cum pietate, benedicit
sanctum panem, alta voce dicens:
Accipite, comedite: hoc est corpus meum,
quod pro vobis frangitur in remissionem
peccatorum. Chorus: Amen.
Diaconus vero
apprehensa stola sua, ostendit et ipse cum
sacerdote sanctum discum: similiterque in
sancto calice. Eodem modo cum pronuntiat
sacerdos: Tua ex tuis.
Sacerdote
secreto: Similiter et
calicem postquam cnavit dicens: Alta
voce sacerdos manum superne tollens cum
pietate benedicens ait: Bibite ex hoc
omnes: hic est sanguis meus novi Testamenti,
qui pro multis et vobis effunditur in
remissionern peccatorum. Chorus:
Amen.
Sacerdos
inclinans caput, orat secreto: Memores igitur salutaris hujus mandati, et omnium quæ pro nobis
facta sunt, crucis, sepulcri, triduanæ
resurrectionis, in cælos ascensionis, a
dextris sessionis, secundi et gloriosi
adventus. Alta voce: Tua ex tuis tibi
offerimus in omnibus et per omnia.Chorus: Te
laudamus, te benedicimuls, tibi gratias
agimus, Domine, et obsecramus te, Deus
noster.
Sacerdos rursus, inclinans caput, orat
secreto: Etiam offerimus tibi rationabilem hunc et incruentum cultum, et rogamus,
precamur et obsecramus, mitte Spiritum
sanctum in nos, et in hæc proposita dona.
Diaconus deponit flabellum aut velum quod
tenebat, et accedit prope sacerdotem et ter
ambo adorant ante sanctam mensam, et hoc
apud se precantur: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dicunt
ter secreto: Domine, qui sanctissimum
Spiritum in tertia hora apostolis nostris
misisti; hunc, o bone, ne auferas a nobis; et
hoc, Cor mundum crea in me, Deus, et
Spiritum rectum innova in visceribus meis (Psalm.
50. 12). Deinde caput inclinans
diaconus, ostendit cum stola sanctum panem,
et dicit secreto: benedic, domine,
Sanctum panem.
Et sacerdos erectus, signat ter sancta dona,
secreto dicens: Fac panem hunc pretiosum corpus Christi tui. Diaconus: Amen. Et
rursus diaconus: Benedic, domine,
sanctum calicem. Sacerdos benedicens
dicit: Quod autem in hoc calice est,
pretiosus sanguis Christi tui. Diaconus:
Amen.
Et rursum diaconus utraque sancta stola
demonstrans ait: benedic, domine. Sacerdos vero manu utraque sancta benedicens ait:
Immutans Spiritu tuo Sancto. Diaconus: Amen, amen, amen. Et
diaconus postquam caput inclinavit
sacerdoti, et dixit ei: Memento mei
peccatoris, sancte domine, revertitu in
locum in quo prius steterat, accepto ut
antea flabello.
Sacerdos autem orat secreto: Ut fiat
accipientibus in vigilantiam animæ, in
remissionem peccatorum, in communicationem
Spiritus sancti, in regni cælorum
plenitludinem, in fiduciam erga te, non in
delictum et condemnationem. Item offerimus
tibi rationabile hoc obsequium pro iis, qui
in fide mortui sunt, majoribus, patribus,
patriarchis, prophetis, apostolis, prædicatoribus,
evangelistis, martyribus, confessoribus,
abstinentibus, et quovis spiritu in fide
consummato.
Alta voce: Præsertim pro sanctissima, intemerata,
super omnes benedicta, gloriosa Domina
nostra Deipara et semper virgine Maria. Chorus canit: Dignum est certe te beatam prædicare Deiparam. Vel quod proprium est
diei canitur.
Diaconus in circuitu incenso cohonestat
sanctam mensam et diptycha. Defunctorum
autem et viventium, quorum vult, memoriam
agit. Sacerdos autem inclinatus orat
secreto: Sancti Johannis
prophetæ, præcursoris et Baptistæ,
Sanctorum et celebrium apostolorum, Sancti
N. cujus memoriam colimus, et omnium
sanctorum tuorum, quorum precibus protege
nos, Deus, et memento omnium qui dormierunt
in spe resurrectionis vitæ eternæ. Hic
sacerdos memoriam agit quorum vult vivorum
et mortuorum; pro vivis dicit: Pro
salute, protectione, et remissione
peccatorum servi Dei N.: Pro mortuis
dicit: Pro requie et remissione animæ
servi tui N. in loco lucido, unde aufugit
dolor, gemitus, da illi requiem, Deus noster,
et fac eam quiescere, ubi circumspectat
lumen vultus tui. Etiam rogamus te, memento,
Domine, omnis episcopatus orthodoxi, eorum
qui recte tractant verbum veritatis tuæ,
omnis presbyteratus et in Christo diaconatus,
et omnis sacerdotalis ordinis. Adhuc
offerimus tibi hunc rationabilem cultum pro
orbe terræ, pro sancta, catholica et
apostolica Ecclesia, pro iis qui castitate
et recto instituto vitam agunt: pro
fidelissimi et Christi amantibus
Imperatoribus nostris, pro toto palatio et
exercitu illorum: da illis, Domine,
pacificum imperium, ut et nos in ipsorum
tranquillitate, quietam vitam agamus, cum
omni pietate et honestate.
Diaconus quidem convertitur ad portam sancti
tribunalis, tenens stola tribus extremis
digitis, et dicit: Et cunctorum et
cunctarum. Chorus autem canit: Et
cunctorum et cunctarum. Sacerdos autem
alta voce dicit: In primis memento,
Domine, archiepiscopi nostri N. quem
concedas in ecclesiis tuis esse salvum,
honoratum, sanum, longevum, recte tractantem
verbum veritatis tuæ. Et diaconus ad
ianuam stans dicit: Sacratissimi
metropolitæ N. aut episcopi N.: et
pro offerente sacra dona ista piissimo
sacerdote N.: pro salute piissimorum et a
Deo custoditorum Imperatorum nostrorum, et
cunctorum et cunctarum. Chorus: Et
cunctorum et cunctarum.
Sacerdos orat secreto: Memento, Domine,
civitatis, in qua habitamus, et omnis urbis
ac regionis, et eorum qui cum fide in ipsis
habitant. Memento, Domine, navigantium, iter
agentium, ægrotorum, laborantium,
captivorum, et salutis ipsorum. Memento,
Domine, eorum qui fructum afferunt, et bene
operantur in sanctis tuis Ecclesiis, et qui
pauperum recordantur, et in nos omnes
misericordias tuas emitte. Alta voce:
Et da nobis uno ore et uno corde glorificare
et celebrare venerandum et magnificum nomen
tuum, Patris et Filii et Spiritus sancti,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Sacerdos convertit se ad portam et benedicens
alta voce dicit: Et erunt misericordiæ magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi cum
omnibus vobis. Chorus: Et cum spiritu
tuo. Et diaconus egreditur, si adest; sin
minus, sacerdos, et stans in consueto loco
dicit: Omnium sanctorum memoriam agentes,
etiam atque etiam Dominum precemur. Chorus:
Domine miserere. Diaconus: Pro
oblatis et sanctificatis pretiosis donis
Dominum precemur. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Ut benignus Deus
noster, qui suscepit ea in sanctum, supercæleste
et intellectuale altare suum, in odorem
suavitatis spiritualis, mittat vicissim
nobis divinam gratiam et donum sanctissimi
Spiritus, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Ut
eruamur nos ab omni afflictione, ira,
periculo et necessitate, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere.
Sacerdos orat secreto: Tibi vitam totam
et spem nostram commendamus, clemens Domine,
et rogamus te, precemur et obsecramus, ut cælestium
tuorum ac tremendorum mysteriorum hujus
sanctæ et spiritualis mensæ cum pura
conscientia participes esse dignemur, ad
remissionem peccatorum et veniam delictorum,
in Spiritus sancti communionem, in regni cælorum
hereditatem, in fiduciam erga te, non in
judicium aut condemnationem. Diaconus:
Suscipe, serva, miserere et custodi nos,
Deus, gratia tua. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Diem totum
perfectum, pacificum et sine peccato a
Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Angelum pacis,
fidelem ducem, custodem animarum et corporum
nostrorum a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Veniam et
remissionem peccatorum et delictorum
nostrorum a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Bona et utilia animæ
nostræ, et pacem mundo a Domino petamus. Chorus:
Concede, Domine. Diaconus:
Residuum tempus vitæ nostræ in pace et pnitentia
transigere a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Christianum vitæ
nostræ finem, sine dolore et dedecore,
pacificam, et bonam ante terribile tribunal
defensionem a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Unitatem fidei et
communicationem sancti Spiritus petentes,
nosmetipsos invicem, et totam vitam nostram
Domino consecremus. Chorus: Tibi,
Domine.
Alta voce sacerdos: Et dignos nos
facias, Domine, ut cum fiducia et sine
crimine invocemus te cælestem Deum Patrem
et dicamus. Chorus: Pater noster. Sacerdos
alta voce: Quia tuum est regnum et
potestas et gloria, Patris et Filii et
Spiritus sancti, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Chorus: Amen. Sacerdos:
Pax omnibus. Chorus: Et cum
spiritu tuo. Diaconus: Capita vestra Domino inclinate. Chorus: Tibi, Domine.
Diaconus igitur inclinans paululum caput, et
videns sacerdotem adorantem, adorat et ipse.
Sacerdos inclinatus secreto precatur: Gratias agimus tibi, rex invisibilis, qui per immensam virtutem tuam omnia
creasti, et ex multitudine misericordiaæ tuæ
ex nihilo omnia condidisti: ipse, Domine, de
cælo respice eos qui tibi capita inclinant;
non enim inclinant carni et sanguini, sed
tibi tremendo Deo. Tu ergo, Domine,
proposita nobis in bonum ex æquo distribue
secundum cujusque necessitatem: cum
navigantibus naviga, cum iter agentibus iter
age, ægrotos sana, medicus animarum et
corporum. Alta voce sacerdos: Gratia
et miserationibus et benignitate Unigeniti
Filii tui, quicum tu benedictus es, cum
sanctissimo, bono et vivifico tuo Spiritu,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Sacerdot orat secreto: Attende, Domine
Jesu Christe Deus noster, ex sancto
habitaculo tuo, et ex throno gloriæ regni
tui, et veni ad sanctificandum nos, qui
sursum cum Patre sedes, et hic nobiscum
invisibiliter versaris: et dignare potenti
manu tua nobis impertiri immaculatum corpus
et pretiosum sanguinem tuum, et per nos toti
populo. Deinde adorant sacerdos et diaconus, in
eo in quo stant loco, ter secreto dicentes: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et populus
similiter, omnes cum pietate adorant. Cum
autem viderit diaconus sacerdotem manus
extendentem, et tangentem sanctum, ut faciat
sanctam elevationem, alta voce dicit:
Attendamus. Et sacerdos: Sancta sanctis. Chorus: Unus sanctus,
unus Dominus Jesus Christus, in gloriam Dei
Patris. Amen.
Tum cantat chorus communionem diei, aut sancti,
cujus est festum. Et diaconus præcingit se
stola in crucis modum, et stans a dextris
sacerdotis qui panem tenet, dicit: Divide, Domine,
panem sanctum. Sacerdos autem attente et
pie dividens illum in quatuor partes dicit:
Frangitur et dividitur Agnus Dei, Filius
Patris, qui frangitur et non dividitur, qui
semper comeditur, et numquam consumitur, sed
eos qui sunt participes sanctificat.
Tunc accipit unam sancti panis partem, et manu
tenet. Et diaconus ostendens cum stola
sanctum calicem dicit: Imple, domine,
sanctum calicem. Sacerdos autem dicit:
Plenitudo fidei Spiritus Sancti. Et facto
signo crucis immittit in sanctum calicem.
Diaconus: Amen. Et accepta ferventi
aqua, dicit sacerdoti: Benedic, domine,
sanctam hanc fervidam. Sacerdos benedicit
dicens: Benedictus fervor sanctorum
tuorum jugiter, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen. Diaconus autem infundit
in modum crucis intra sanctum calicem dicens:
Fervor fidei plenus Spiritu Sancto. Amen. Et
hoc facit ter, et deposito ferventi vase,
stat paululum retro. Sacerdos
autem dicit: Accede, diacone. Et accedens diaconus pnitentiam pie exhibet et petit veniam. Sacerdos autem
tenens sanctum panem, dat diacono. Et exosculans
diaconus manum sibi porrigentem, accipit
sanctum panem, dicens: Impertire mihi,
domine, pretiosum et sanctum corpus Domini
Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Sacerdos
autem dicit: Do tibi pretiosum, sanctum
et illibatum corpus Domini Dei et Salvatoris
nostri Jesu Christi in remissionem
peccatorum, in vitam æternam.
Et secedit pone sanctam mensam, inclinans
caput, et orat eodem modo quo sacerdos.
Simili modo sacerdos accipit sanctum panem,
inclinans caput ante sacram mensam, et sic
precatur:
Credo, Domine, et confiteor quod tu es Deus et Filius Dei vivi, qui venisti
in mundum ut peccatores salvos faceres,
quorum primus ego sum. Et cnæ tuæ mysticæ
hodie, Fili Dei, consortem me accipe. Non
enim inimicis tuis mysterium dicam, non
osculum tibi dabo sicut Judas, sed sicut
latro confiteor tibi: Memento mei, Domine,
in regno tuo; et, Domine, non sum
dignus, ut sub sordidum tectum animæ meæ
ingrediaris, sed sicut dignatus es in
spelunca et præsepio brutorum reclinari, et
in domo Simonis leprosi, etiamque mihi
similem meretricem peccatricem ad te
accedentem recepisti, digneris etiam in præsepium
animaæ meæ rationis expertis, et in
speluncam corporis mei mortui et leprosi
intrare. Et sicut non abhorruisti os
sordidum meretricis osculantis intemeratos
pedes tuos: sic, Domine Deus meus, ne
abhorreas me peccatorem, sed ut bonus et
clemens, dignare me participem fieri
sanctissimi corporis et sanguinis tui.
Deus noster, condona, ignosce, remitte mihi peccatori, quæcumque in te
admisi, voluntaria et involuntaria; sive
sciens, sive ignorans; seu verbo, seu opere,
seu concupiscentia commiserim: omnia mihi
indulge, ut bonus et clemens,
intercessionibus intemeratæ et semper
virginis matris tuæ. lndemnatum me custodi,
ut sumam pretiosum et immaculatum corpus, ad
medelam animæ et corporis: quia tuum est
regnum et potestas et gloria, Patris et
Filii et Spiritus sancti, nunc et semper, et
in sæcula sæculorum. Amen.
Et sic sumunt sanctum panem simliliterque
sanctum calicem. Et sumit prius quidem
sacerdos tres haustus in una inclinatione,
et in primo haustu dicit: In nomine Patris, in
secundo, in nomine Filii, in tertio,
in nomine Spiritus sancti. Et post
sumptionem abstergit velamine sanctum
calicem, et labia sua dxtere simul et pie
dicens: Hoc tetigit labia mea, et
auferet iniquitates meas, et peccata mea
purgabit jugiter, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Tenens autem sanctum calicem, vocat diaconum
dicens: Diacone. accede. Et diaconus venit, et adorat semel dicens: Ecce
accedo ad immortalem Regem: et illud,
Credo et confiteor, totum. Et dicit
sacerdos: Communicas, serve Dei diacone
N., pretioso et sancto corpori et sanguini
Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in
remissionem peccatorum tuorum, et in vitam
æternam. Postquam communicavit diaconus,
dicit sacerdos: Hoc tetigit labia tua,
et auferet iniquitates tuas, et purgabit
peccata tua: ut pro seipso dixerat.
Tunc accipiens diaconus sanctum discum super
sanctum calicem, sancta spongia diligenter
abstergit, cum attentione et pietate, et
velo sanctum calicem tegit, et alia
similiter vela et stellam sancto disco
imponit. Et sancti tribunalis portam
aperiunt: et diaconus semel adorans, sumit
sanctum calicem cum veneratione, et venit ad
ostium, et attollens sanctum calicem
ostendit ipsum populo dicens: Cum timore Dei, et
dilectione accedite. Chorus: Amen, amen, amen.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Et
sacerdos benedicit populum, dicens alta
voce: Serba, Deus, populum tuum, et
benedic hereditatem tuam. Et Chorus: In multos annos,
Domine.
Et revertuntur diaconus et sacerdos ad sanctam
mensam: et incensum offert sacerdos ter
dicens apud semetipsum: Exaltare super cælos,
Deus, et super omnem terram gloria tua. Deinde
accipiens sanctum discum ponit super caput
diaconi. Et diaconus suscipiens ipsum cum
veneratione respiciens extra versus januam,
nihil loquens pergit, ad mensam
propositionis, et deponit ipsum. Sacerdos
autem adorans et accipiens sanctum calicem,
conversus ad januam videt populum dicens:
Perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus: Amen.
Dum psallitur, repleatur, deferuntur
illa ad sanctam propositionibus mensam, precedente
diacono, sacerdote dicente hanc orationem
secreto: Gratias agimus tibi, Domine
benigne, benefactor animarum nostrarum, quia
in præsenti die dignatus es nos cælestibus
et immortalibus mysteriis tuis. Viam nostram
dirige, confirma nos omnes in timore tuo,
custodi vitam nostram, tutus fac gressus
nostros, precibus et supplicationibus
gloriosæ Deiparæ et semper virginis Mariæ,
et omnium Sanctorum tuorum.
Et diaconus postquam incensum emisit in sancta,
et thuribulum deposuit, in consueto loco
stans dicit: Recti participes
effecti divinorum, sanctorum, illibatorum,
immortalium, cælestium et vivificorum
mysteriorum, digne gratias agamus Domino. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Suscipe,
serva, miserere et custodi nos, Deus, gratia
tua. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Diem omnem, perfectum, sanctum, pacificum,
et a peccato immunem postulantes, nos ipsos
et invicem, et totam vitam nostram Christo
Deo consecremus. Chorus: Tibi, Domine.
Alta voce sacerdos: Quia tu
sanctificatio nostra, et tibi gloriam
referimus, Patri et Filio et Sancto Spiritui,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen. Diaconus: In pace procedamus; et
rursus: Dominum precemur.
Oratio pone
ambonem alta voce a sacerdote extra tribunal
pronuntiata.
Qui benedicis
benedicentes te, Domine, qui sanctificas eos
qui in te confidunt, serva populum tuum et
benedic hereditatem tuam: plenitudinem
Ecclesiæ tuæ custodi, sanctifica eos qui
diligunt decorem domus tuæ: tu illos
vicissim glorifica divina tua virtute, et ne
derelinquas nos, qui speramus in te. Da
pacem mundo, Ecclesiis tuis, sacerdotibus,
regibus nostris, exercitui, et omni populo
tuo: quia omne datum bonum, et omne donum
perfectum, desursum est, descendens ex te
Patre luminum, et tibi gloriam, gratiarum
actionem et adorationem referimus, Patri et
Filio et sancto Spiritu, nunc et semper, et
in sæcula sæculorum. Chorus: Amen.
Dum hæc
oratio dicitur, stat diaconus ante sanctas
januas, et tenens stolam suam, ut sæpe
dictum est, caput inclinat usque dum
completa est oratio. Et chorus ter
psallit illud: Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc usque in sæculum; et psalmum. Benedicam Dominum, vel sancti illius
diei.
Oratio dum
contrahuntur sancta,secreto.
Qui plenitudo
legis et prophetarum es, Christus Deus
noster, qui omnem paternam conomiam
implevisti, imple gaudio et lætitia corda
nostra perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Post
orationem egreditur sacerdos, et stans in
consueto loco, distribuit panem benedictum.
Deinde facit dimissionem dicens: Gloria tibi, Christe Deus noster, spes nostra, gloria tibi. Et chorus: Gloria Patri et
Filio et Spiritui sancto, nunc et semper, et
in sæcula sæculorum. Amen. Et si sit
Dominica, dicit sacerdos: Qui resurrexit
ex mortuis Christus, verus Deus noster. Si
vero non sit dies resurrectionis, dicit:
Christus verus Deus noster, precibus
intemeratæ suæ matris, divina virtute
pretiosæ et vivificæ crucis, sanctorum
gloriosorum et celebrium apostolorum, sancti
N. cujus festum illo die colitur; sancti
Patris nostri Joannis Chrysostomi,
archiepiscopi Constantinopolitani, sanctorum
et justorum Dei parentum Joachim et Annæ,
et omnium sanctorum, misereatur nostri et
servet nos, ut bonus et clemens.
Et benedicens populum, ingreditur. Post
dimissionem autem, si non est diaconus,
intrat sacerdos ad mensam propositionis, et
quod residuum est in sancto calice, attente
et reverenter consumat,sanctum calicem ter
vino et aqua abluit, et attendit ne mancat
particula, quæ vocatur margarita. Tunc
dicit: Nunc dimittis
servum tuum, Domine; totum hymnum.
Et colligit
sancta, calicem, discum cum velis, pro more.
Si vero adsit diaconus, id ipse facit.
Sacerdos autem abit in vestiarium, et se
exuit, ter dicens illud. Sanctus Deus; et
illud. Sanctissima Trinitas; et illud,
Pater Noster.
Tunc dicit dimissorium Chrysostomi: Oris tui velut fax
resplendens gratia, orbem illuminavit,
liberalitatis thesauros in mundo deposuit,
altitudinem humilitatis nobis ostendit. Sed
qui tuis verbis nos doces, Pater Joannes
Chrysostome, intercede apud Christum Deum
pro salute animæ nostræ.
Post hanc breviculum: De cælis
accepisti divinam gratiam, et labiis tuis
omnes doces in Trinitate unum Deum adorare,
Joannes Chrysostome beatissime, sancte.
Condigne celebramus te; es enim præceptor,
ut divina manifestans. Vel dicit diei
breviculum, vel resurrectionis, si sit
Dominica, et dimissionem, ut moris est,
secreto. Tunc exit ad januas sancti
tribunalis, indutus vestimento suo
sacerdotali, et adorat, dicens: Deus
propitius esto mihi. Et conversus ad
populum benedicit, alta voce dicens:
Custodiat Dominus Deus vos omnes in gratia
sua et benignitate, perpetuo, nunc et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen. Populus autem inclinato capite
dicit: Per orationes sanctorum Patrum. Et
in pace cum sancto Deo discedunt.
|